CRATES Aeratae

CRATES Aeratae
CRATES Aeratae
apud Statium, l. 4. Theb. v. 110. ubi de lucta Acheloi cum Hercule.
Omnibus aeratae propugnant pectora crates,
Pilaque saeva manu --- ---
Aere scil. seu ferrô obductae, ait verus Scholiastes. quae mens fuit dubia tamen Lipsio de Mil. Rom. l. 3. c. 6. Certe non alia, quam de ligneis cratibus laminis ferreis obductis, Papinio, pro illo videl. aevo, armaturae ad talia solidioris nondum vulgatô usu. Quare et singularem notam hanc iis populis adscribit. Pari sensu illa sunt capienda, Apud Virg. l. 7. Aen. v. 632.
Tegmina tuta cavant capitum, flectuntque salignas.
Umborum crates. --- ---
Salignae enim crates, umbones ferrea harum munimenta designant. Nam quid ad ligneas solum crates, quod sequitur.
---- ---- alii thoraces ahenos
Aut leves ocreas lentô ducunt argentô.
Nec satis circumspecte servius, qui coria iis inducta de Sallustio accersit. Tales vero et thoraces intelligi vult Papinius. Vide ad loc. cit. Barthium. Non autem pectori solum muniendo, sed et in urbium oppugnationibus, Crates adhibitae, uti ex Curtio discimus, l. 5. c. 3. caesa materiâ cratibus et pluteis faciendis, ut, qui turres admoverent, extra teli ictum essent. Nempe antelatae hae tegebant. Imo et fossas iis explebant, ac mixtô aggerê quasi per pontes ibant. Verum hae non fuerunt elaboratae, ad modum stabilium, quas in obsidione defigebant, sed leviores; fortasse nec tectô aut lateribus, sed simplici textu vimineô, quem ante se ferebant; iterum Lipsius, quem omnino vide hanc in rem, uti et de pluteis, qui, ex cratibus corio intentis, recentioribus siebant, aliquid etiam infra in Testudo.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • PILANI — in exercitu Romano dicti sunt, qui alias Velites, erantque militum natu minimi. Eorum arma gladius, parma, Pila; adornabantur praeterea et simplici casside, cui lupi pellis imposita aut eiusmodialiquid, quod integumentum pariter insignaque erat,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”